Arcana Coelestia (Potts) n. 5939

Previous Number Next Number See English 

5939. `Hoc facite, onerate jumenta vestra': quod significet quod implerent omne verum bono, constat ex significatione `onerare jumenta' quod sit implere vera; et ex significatione `frumenti quo onerarentur jumenta' quod sit bonum veri, de qua n. 5295, 5410; `jumenta' quod hic vera sint, est quia erant `asini', Gen. xlii 26, 27, xliii 18, 24, xliv 3, per quos significantur scientifica, n. 5741; et quia per `asinos' significantur scientifica, et nunc {1} conjunctio facta est cum bono interno per medium, sunt scientifica vera, eapropter (t)pro asinis hic dicuntur jumenta. @1 i cum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church