5955. `Et Benjamini dedit trecentos argenti': quod significet quod medio plenum veri ex bono, constat a repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5600, 5631, 5639, 5688, 5822; ex repraesentatione `Josephi' qui dedit, quod sit bonum internum, de qua n. 5826, 5827, 5869, 5877; ex significatione 'trecentorum' quod sint plenum, de qua sequitur; et ex significatione argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658; ex his patet quod per `Benjamini dedit trecentos argenti' significetur quod medio donaverit plenum veri ex bono, (m)est enim medium quod `Benjamin' repraesentat, verum interius per influxum a caelesti interno,(n) n. 5600, 5631. Quod `trecenti' sint plenum, est quia exsurgunt ex tribus et ex centum per multiplicationem, et `tria' significant plenum, n. 2788, 4495, et `centum' significant multum, n. 4400; quid enim numeri compositi involvunt, constat ex simplicibus a quibus sunt. [2] Trecenti ubi alibi in Verbo nominantur, etiam simile involvunt, sicut quod `arca Noe esset longitudine trecentorum cubitorum', Gen. vi 15: tum quod `trecenti viri essent per quos Gideon percuteret (x)Midianem', de quibus {1} in Libro Judicum, Erat numerus lambentium in manu sua ad os suum, trecenti viri: . . . dixit Jehovah ad Gideonem, Per trecentos viros, qui fuerunt lambentes, . . . dabo Midianem in manum tuam. . . . Divisit Gideon trecentos viros in tria agmina, et dedit buccinam in manum uniuscujusque eorum, et hydrias vacuas, et faces in medio hydriarum. . . . Cum clangerent trecentis buccinis, posuit Jehovah gladium viri contra socium illius, et contra universa castra, vii 6-8, 16, 22;
per `trecentos viros' ibi etiam significatur plenum, ut quoque per `tria agmina' in quae trecenti illi divisi sunt; et per `centum' qui erat numerus cujusvis agminis, significatur multum ac satis, consequenter quod sufficerent contra Midianem; (m)praeterea, repraesentativa erant omnia illa, nempe quod assumpti qui lamberent aquam in manu; quod buccina unicuique; quod (x)hydriae in quibus faces; et hoc quia per 'Midianem', contra quem irent, repraesentabatur verum quod non verum, quia non bonum vitae; sed de singulis his, ex Divina Domini Misericordia, alibi;(n) {2}quod numeri etiam repraesentativi fuerint, patet ex pluribus aliis locis, ut quod septem apud Joshuam cum caperent Jerichuntem, {3}tunc enim mandatum ut, Septem sacerdotes portarent septem buccinas jubilantium coram arca: quod die septimo circumirent urbem septem vicibus, vi 4{4}. @1 i ita$ @2 ita apud populum illum, omnia et singula usque ad numeros repraesentativa fuerunt, ut a pluribus patet, sicut$ @3 quod$ @4 i; similiter alibi$