5956. `Et quinque mutatorias vestes': quod significet multum veri e naturali, constat ex significatione `quinque' quod sint multum, de qua n. 5708; et ex significatione `mutatoriarum vestium' quod sint vera initiata bono; quod {1}e naturali, est quia vestes praedicantur de naturali. Quod {2}verum e naturali esset medio quod repraesentatur per `Benjaminem', est quia ut medium sit, trahet ab interno et ab externo, n. 5822; quod ab interno, intelligitur per quod medio plenum veri ex bono, quod significatur per `trecentos argenti', de quibus mox supra n. 5955; quod ab externo, intelligitur per multum veri e naturali, quod significatur per `quinque mutatorias vestes'. @1 in$ @2 multum veri$