6112. `Et collegit Joseph omne argentum': quod significet quod omne scientificum verum et aptabile, constat ex significatione `colligere' quod sit in unum conferre; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste internum, de qua saepe prius, et ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, hic autem scientificum verum et aptabile, nam dicitur de argento in terra Aegypti et in terra Canaan, ut mox sequitur; inde est quod per `collegit Joseph omne argentum' significetur quod caeleste internum in unum contulerit omne scientificum verum et aptabile. Scientificum dicitur verum et aptabile quod non fallaciae obtenebrant, quae quamdiu discuti (x)nequeunt, scientificum inaptabile reddunt; et quoque scientificum quod non perversum factum per applicationes ad falsa et ad mala ab aliis aut a semet, nam haec semel alicui scientifico impressa manent; scientificum itaque quod illis vitiis non laborat, est scientificum verum et aptabile.