6113. `Inventum in terra Aegypti et in terra Canaan': quod significet quod in naturali et in Ecclesia, constat ex significatione `terrae Aegypti' quod sit naturale ubi scientifica, de qua supra n. 6111; et a significatione `terrae Canaanis' quod sit Ecclesia, de qua etiam supra n. 6067. Per Ecclesiam hic intelligitur id quod est Ecclesiae apud hominem; homo est Ecclesia cum in bono et vero, et coetus talium hominum faciunt Ecclesiam in communi.