6168. Vers. 27-31. Et habitavit Israel in terra Aegypti, in terra Goshen, et possessionem habuerunt in illa; et fructificarunt se, et multiplicati valde. Et vixit Jacob in terra Aegypti septendecim annis; et fuit dies Jacobi anni vitae {1}ejus septem anni et quadraginta et centum anni. Et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum, et vocavit filium suum Josephum, et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, pone quaeso manum tuam sub femore meo, et facias mecum misericordiam et veritatem, ne quaeso sepelias me in Aegypto. Et cubem cum patribus meis, et feras me ex Aegypto, et sepelias me in sepulcro illorum; et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum. Et dixit, Jura mihi; et juravit ei; et incurvavit se Israel super caput lecti. `Et habitavit Israel in terra Aegypti' significat quod bonum spirituale viveret inter scientifica quae Ecclesiae: `in terra Goshen' significat in medio eorum: `et possessionem habuerunt in illa' significat datum et ordinatum ita ab interno: `et fructificarunt se, et multiplicati valde' significat inde bona charitatis et vera fidei: `et vixit Jacob in terra Aegypti' significat verum naturalis quod in scientificis: `septendecim annis' significat statum ibi: `et fuit dies Jacobi anni vitae illius, septem anni et quadraginta et centum anni' significat statum communem et quale ejus: et appropinquarunt dies Israelis ad moriendum' significat statum mox ante regenerationem: `et vocavit filium suum Josephum' significat praesentiam interni: `et dixit ei, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis' significat desiderium: `pone quaeso manum tuam sub femore meo' significat obstrictionem sanctam: `et facias mecum misericordiam et veritatem' significat humiliationem: `ne quaeso sepelias me in Aegypto' significat regenerationem non in scientificis: `et cubem cum patribus meis' significat vitam qualis antiquis: `et feras me ex Aegypto' significat ut sit elevatio ex scientificis: `et sepelias me in sepulcro illorum' significat talem regenerationem: `et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum' significat quod ita fiet ex providentia a Divino: `et dixit, Jura mihi' significat ut irrevocabile sit: `et juravit ei' significat quod irrevocabile; `et incurvavit se Israel super caput lecti' significat quod se verteret ad illa quae sunt interioris naturalis. @1 thus I here, but illius below and 6175$