6485. Cum spiritibus bonis locutus sum de Providentia Divina, et de propria prudentia hominis, et ostendebant per repraesentativum familiare apud illos de hac re, per grumum sparsum et rarum in atmosphaera, dicentes quod prudentia propria ad Providentiam Divinam se habeat sicut ad universam atmosphaeram {1}grumus ille qui nihil est respective, et quoque decidit; addebant quod qui prudentiae propriae tribuunt omnia, sint velut illi qui in opacis silvis errant nec sciunt exitum, et si illum inveniunt, quod tribuant id vel suae prudentiae vel fortunae. Porro dicebant quod omnia contingentia sint Providentiae, et quod Providentia agat tacite et occulte, ob plures causas; si aperte, quod homo nusquam reformari posset. @1 grumus ille before ad$