6610. Quamdiu homo vivit, ideae ejus cogitationis variantur, nempe multiplicantur (c)et dividuntur, ac ita extenduntur ad varias societates et novas; apud illos qui in malo sunt, ad societates infernales, similiter apud illos qui in persuasionibus falsi; apud illos autem qui in persuasionibus veri, {1}hoc est, qui in fide persuasiva, ideae cogitationis valde coarctantur. Ast apud illos qui regenerantur, cogitationes et affectiones continue insinuantur in novas societates caelestes, et crescit extensio; et quoque priores cogitationes et affectiones dividuntur, et {2}divisae associantur ideis quae cum novis iterum societatibus {3}communicantur; imprimis implentur communia particularibus, et haec singularibus, ita (t)veritatibus novis ex quibus illuminatio crescit. @1 sunt, ita$ @2 sic$ @3 communicant$