Arcana Coelestia (Potts) n. 6611

Previous Number Next Number See English 

6611. Locutus sum cum spiritibus de mutationibus status vitae hominis, quod sit inconstans, et quod feratur sursum et deorsum, nempe versus caelum et versus infernum; at qui se patiuntur regenerari, quod ferantur continue sursum, ac ita in interiores semper societates caelestes; extensio sphaerae in societates illas a Domino datur illis qui regenerantur imprimis per tentationes, in quibus resistitur malis et falsis, nam pugnat tunc Dominus per angelos contra mala et falsa, et sic in angelorum illorum societates quae interiores sunt, homo introducitur; et {1}in quas semel introductus est, ibi manet; et inde quoque accipit facultatem extensiorem et elevatiorem percipiendi. @1 ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church