6628. In explicationibus quae praecedunt, passim ostensum est quod doctrina charitatis fuerit doctrina in Antiquis Ecclesiis, et quod illa doctrina conjunxerit omnes Ecclesias ac ita ex pluribus unam fecerit; pro hominibus enim Ecclesiae agnoscebant omnes illos qui in bono charitatis vixerunt, et vocabant fratres, utcumque praeterea in veris, quae hodie fidei vocantur, discreparent; in his unus alterum {1}instruebat quod erat inter opera eorum charitatis, et quoque non indignabantur si unus ad {2}alterius sententiam non accederet, scientes quod quisque tantum veri recipiat quantum in bono est. @1 Before unus$ @2 d alterum i illius sententiam$