6629. Quia tales fuerunt Antiquae Ecclesiae, idcirco interiores homines fuerunt, et quia interiores, fuerunt sapientiores; nam qui in bono amoris et charitatis sunt, illi quoad internum {1}hominem in caelo sunt, et ibi in societate angelica quae in simili bono est; inde elevatio mentis eorum ad interiora, et consequenter illis sapientia; aliunde enim sapientia non venire potest quam e caelo, hoc est, per caelum a Domino; ac in caelo est sapientia quia {2}ibi in bono sunt. @1 i suum$ @2 Before in caelo$