6722. `Et non potuit amplius abscondere illum': quod significet tempus cum apparere debuit, constat ex significatione `abscondi' quod sit non apparere, de qua mox supra n. 6721, inde `non amplius abscondi' est apparere; quod sit tempus cum apparere debuit, est quia per `tres menses' quibus absconditus est significatum est plenum temporis a principio ad finem, videatur mox supra, n. 6721.