6723. `Et accepit [sibi] capsam junci': quod significet vile quo circumcirca, sed usque ex vero derivatum, constat ex significatione {1}`capsae' seu `arculae' quod sit id quod circumcirca est, seu id in quo aliquid inclusum est, de qua sequitur; et ex significatione `junci' quod sit vile, sed usque a vero derivatum; quod `juncus' sit vile, patet; quod sit a vero derivatum, est quia `juncus' id significat, ut liquet apud Esaiam, Vae terrae adumbranti alis, quae trans flumina Kuschi, qui mittit in {2}mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum! xviii [1,] 2;
`terra adumbrans alis' pro Ecclesia quae per ratiocinia ex scientificis se obtenebrat; `trans flumina Kuschi' pro ad cognitiones per qua confirmant principia falsa, n. 1164; `mittere in {2}mare legatos' pro consulere scientifica, n. 28; `in vasis junci super faciebus aquarum pro receptaculis veri vilissimis. 2 In sensu opposito, apud eundem, Erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, gramen pro calamo et junco, xxxv 7;
`gramen pro calamo et junco' pro quod erit verum scientificum pro talibus in quibus non aliquid verum datur; quod `gramen' sit verum scientificum, patet a locis {3}in Verbo ubi nominatur. 3 Quia provisum fuit quod Moses repraesentaret Dominum quoad legem Divinam seu Verbum, in specie quoad Verbum historicum, idcirco factum est, {4}cum infans, quod poneretur in capsa seu arcula, sed in vili quia in primo ortu, et quia erat modo repraesentativum quod ibi erat; sed dein {5}quod ipsa lex Divina, postquam exsplenduerat e monte Sinai, poneretur in arca, quae Arca Testimonii vocata est; quod intus in arca lex (d)Divina posita {6}fuerit, videatur Exod xl 20; 1 Reg. viii 9, et quoque quod Libri Mosis, Deut. xxxi 24-26; 4 {7}inde arca sanctissima fuit quia repraesentabat Divinum Humanum Domini {8}quoad Divinam Legem; (m)nam a Divino Humano Domini procedit Divina Lex seu Divinum Verum, quod idem est cum Verbo, apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum caro factum, et habitavit apud nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, Joh. i 1, 14;(n) {9}et quia arca sanctissimum illud repraesentabat, ponebatur super arcam propitiatorium cum cherubis; et juxta velum ejus candelabrum {10} cum lucernis, et mensa aurea cum panibus, quae bina significabant `Divinum Amorem'. Haec nunc causa est quod Moses cum infans, quia repraesentaret legem Divinam, positus fuerit in arcula. @1 Heb. (tebhah); the word also used for the `Ark' of Noah, rendered arca by S in Gen. vi 14 and in other verses. Heb. for the `Ark' of the Covenant is ('aron) also rendered arca by S.$ @2 mari$ @3 After ubi$ @4 After quod$ @5 cum$ @6 est$ @7 quae$ @8 proinde Divinum Verum seu$ @9 inde$ @10 i aureum$