6796. `Quia dixit, Peregrinus sum in terra aliena': quod significet se instructum in veris in Ecclesia non sua, constat ex significatione `peregrinus esse' quod sit qui instruitur in illis quae sunt Ecclesiae; et ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia, de qua n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; inde `terra aliena' est Ecclesia non sua.