6813. Cum spiritus Mercurii ad alias societates veniunt, ab illis explorant quae sciunt, quibus exploratis discedunt; datur etiam talis communicatio inter spiritus ut cum in societate sunt, si accepti sunt et amati, {1}communicentur omnia quae norunt, et hoc non per aliquam loquelam, sed per influxum. Ex cognitionibus {2}suis sunt spiritus Mercurii prae aliis fastosi, quare illis dictum quod licet innumera (x)sciant usque tamen {3}infinita sint quae non sciunt; et si cognitiones apud illos in aeternum augerentur, quod {4} ne quidem ad notitiam {5} communium pervenire queant; quod illis fastus et elatio animi, (m)dictum est et quod hoc non deceat {6}, sed responderunt quod non fastus {7} sit, sed modo gloriatio ex memoriae {8}suae facultate; ita {9} possunt naevos suos exculpare.(n) @1 tunc communicentur communicantur$ @2 prae aliis$ @3 indefinita$ @4 i usque$ @5 i omnium$ @6 i spiritum$ @7 i seu elatio animi$ @8 eorum$ @9 i dextre$