6814. Loquelam vocum, quia illa materialis est, aversantur, quare cum illis non aliter quam per speciem cogitationis activae loqui potui. Memoria illorum, quia est rerum, non imaginum {1} pure materialium, propius subministrat cogitationi objecta sua; cogitatio enim quae supra imaginationem est requirit pro objectis res (c)e materialibus abstractas; sed tametsi ita est, usque tamen spiritus Mercurii parum facultate judicii pollent; illis quae judicii sunt et conclusionum ex {2}cognitionibus, non delectantur, sunt enim nudae cognitiones illis delectationi. @1 i terrestrium et$ @2 cogitationibus I$