Arcana Coelestia (Potts) n. 6815

Previous Number Next Number See English 

6815. Insinuare datum illis, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere vellent; nam delectari cognitionibus non satis est, quia cognitiones spectant usus, et usus erunt fines; ex solis cognitionibus non illis est usus, sed aliis cum quibus cognitiones suas communicare velint, et quod nequaquam conveniat homini qui sapiens vult esse, in solis cognitionibus subsistere quia hae sunt modo causae instrumentales, inserviturae indagandis usibus qui vitae erunt; sed {1}responderunt quod delectentur cognitionibus et quod cognitiones illis usus sint. @1 respondebant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church