6816. Mercurii spiritus differunt prorsus a spiritibus nostrae telluris, nam spiritus nostrae telluris res non ita curant, sed materialia, mundana, corporea, et terrestria; quapropter Mercurii spiritus cum nostrae telluris spiritibus {1}non simul esse possunt, ideo ubicumque hos offendunt, aufugiunt; sphaerae enim spirituales quae ex utrisque exhalantur sunt paene contrariae; spiritus Mercurii in ore ferunt, quod producta ex materialibus ament, et quod non spectare velint vaginam, sed res a vagina sua nudatas, ita interiora. @1 simul esse nequent, sed$