6853. `Quia novi dolores illius': quod significet praevidentiam, quantum falsis immersi fuerint, constat ex significatione `nosse' cum dicitur de Domino, quod sit praevidentia; quod `nosse' sit praevidentia, (x)est quia Dominus omnia et singula ab aeterno {1}novit; et ex significatione `dolorum' quod sit immersio in falsa; qui enim in bono sunt, cum immerguntur falsis, in {2}angores et anxietates veniunt: et cruciantur, amant enim vera et aversantur falsa, et cogitant {3} jugiter de salute et de infelicitate si apud illos falsa dominarentur; qui autem non in bono sunt nihil curant sive in falsis sive in veris sint, nihil enim cogitant de salute nec de infelicitate, non enim credunt illa; jucunda amorum sui et mundi auferunt fidem de vita post mortem; (m)hi perpetuo immersi sunt falsis. Immersio in falsa apparet in alter vita sicut qui immersus undis, quae secundum falsorum copiam altius usque tandem supra caput {4}ascendunt, (x)undae apparent tenuiores aut spissiores secundum falsorum quale; immersio quae est improbis apparet ut nimbosum ac ut nebulosum magis minusve furvum quod circumcingit, et prorsus separat a sereno quod est lucis caeli {5}.(n) 1 scit 2 angorem 3 i enim 4 A is confused; it appears to be elevantur; talis apparet immersio quae fit proborum, sed immersio quae fit improborum est nimbosum et furvum nebuloso 5 i, in quo illi qui in veris ex bono