Arcana Coelestia (Potts) n. 6854

Previous Number Next Number See English 

6854. `Et descendi ad liberandum illum e manu Aegyptiorum': quod significet quod Se demitteret ad illos ad eximendum e potentia falsorum scientificorum, quae vera Ecclesiae destruere conantur, constat a significatione `descendere' quod sit se demittere, de qua sequitur; ex significatione `ad liberandum' quod sit ad eximendum, nam qui eximit a falsis, is liberat; ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 3563, 4931-4937, 5544; et ex significatione `Aegyptiorum' quod sint (t)scientifica falsa, quae sunt contra vera Ecclesiae, de qua n. 6651, 6679, 6683, ita quae haec destruere conantur. Cum hoc quod Dominus descendat {1}, ita se habet: dicitur de Domino descendere {2}aut Se demittere cum ad judicium, n. 1311; et quoque cum ad inferiora, hic ad illos qui ab Ecclesia spirituali sunt, {3}qui per `filios Israelis' {4}significantur; agitur enim in sensu interno de illis quomodo infestantur a falsis, et tunc sustinent tentationes, et postmodum quomodo liberantur ut in caelum introducantur. 2 At in his quae in hoc versu et quoque in sequentibus in sensu interno continentur, est adhuc majus mysterium quod nondum in Ecclesia notum est; quapropter detegendum: illi qui spirituales dicuntur qui sunt illi qui non regenerari queunt nisi solum quoad partem intellectualem, non autem quoad partem voluntariam; in quorum parte intellectuali ideo a Domino implantatur nova voluntas, quae voluntas est secundum doctrinalia fidei quae sunt Ecclesiae illorum; hi, nempe tales spirituales, unice salvati sunt per Adventum Domini in mundum; causa est quia Divinum transiens per caelum, quod fuit Divinum Humanum ante Adventum Domini, ad illos non potuit pertingere, quippe doctrinalia Ecclesiae illorum erant quoad plurimam partem non vera, ac inde bonum quod voluntatis, {5}nec bonum, n. 6427; quia (x)hi unice salvari potuerunt per Adventum Domini, ita nec prius potuerunt elevari in caelum, quapropter interea tenebantur in terra inferiore, ibi in locis quae in Verbo `foveae' vocantur; quae terra (x)circumobsessa {6}erat ab infernis ubi falsa, a quibus tunc multum infestabantur; sed usque custodiebantur a Domino; at postquam Dominus in mundum venit, et Humanum in Se Divinum fecit, tunc illos qui ibi in foveis liberavit et ad caelum elevavit; {7}exque illis etiam caelum spirituale, quod est secundum caelum, formavit; hoc est quod intelligitur per `descensum Domini ad inferos' et per `liberationem illorum qui vincti fuerunt.' 3 Hoc mysterium est quod quoque in sensu interno describitur in hoc versu et in sequentibus; videantur quae prius de spiritualibus illis ostensa sunt, nempe quod spirituales in obscuro sint quoad verum et bonum fidei, n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3833, 6289; quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, n. 2716, 4402; quia in obscuro sunt quoad verum et bonum fidei, quod oppugnentur valde ab infernis sed quod Dominus illos continue tutetur, n. 6419; quod spirituales non regenerari queant quoad partem voluntariam sed modo quoad partem intellectualem et quod ibi nova voluntas a Domino formetur, n. 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493, 5113; quod spirituales salvati sint per Adventum Domini in mundum, n. 2833, 2834, 3969. 4 In Verbo prophetico passim memorantur `vincti' ac `vincti in fovea,' et quod a Domino liberati sint, per quos illi de quibus nunc dictum, in specie intelliguntur, ut apud Esaiam, Ego Jehovah vocavi te in justitia, et apprehendam manum tuam, quia custodiam te, et dabo te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, ad educendum e carcere vinctum, e domo claustri sedentes in tenebris, xlii 6, 7:

apud eundem, Custodivi te, et dedi in foedus populi, ad restituendum terram, ad dividendum hereditates devastatas, ad dicendum vinctis, Exite, eis qui in tenebris, Revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9;

ibi manifeste de Domino; `vincti' in specie pro illis qui detenti fuerunt in terra inferiore usque ad Adventum Domini, et qui tunc elevati in caelum; in genere pro omnibus qui in bono sunt, et {8}sicut vincti a falsis, e quibus tamen eniti volunt, tenentur: apud Sachariam, 5 Per sanguinem foederis tui emittam vinctos quos e fovea, ix 11:

apud Esaiam, Colligendo colligentur vinctus in fovea, et claudentur in claustro, post multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 22;

`vincti in fovea' pro iisdem: et praeterea, ab his apud Esaiam, Unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, lxi 1 [,2]:

et {9}alibi, Populus ambulantes in tenebris, viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super illos, ix 1 [A.V. 2]. @1 i ad liberandum, per quod significatur quod se demittat ad opem ferendam$ @2 seu$ @3 quae Ecclesia$ @4 repraesentatur$ @5 non$ @6 d erat i est$ @7 et ex$ @8 After falsis$ @9 apud Eundem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church