Arcana Coelestia (Potts) n. 7113

Previous Number Next Number See English 

7113. `Ad laterificandum lateres': quod significet ad ficticia et falsa quae injicientur, constat ex significatione `laterificare lateres' quod sit fingere falsa, de qua n. 1296, 6669. In sensu litterae historico est quod filii Israelis laterificarent lateres, et sic quasi illi fingerent falsa; sed in sensu interno significatur quod infernales qui in falsis injicerent illa; quae quia, ut prius dictum, apparent apud illos qui recipiunt, est sensus litterae secundum apparentiam, qui tamen explicatur {1}per sensum internum; quod talia permulta in {2} sensu litterae {3}sint, videatur n. 5094, 6400, 6948. @1 qualis est ex sensu interno$ @2 i Verbi$ @3 sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church