7114. `Sicut heri nudius tertius': quod significet non ut in statu priore, constat ex significatione `heri nudius tertius' quod sit praeteritum, de qua n. 6983; et quia omnia tempora significant statas, n. 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 4814, 4882, 4901, 4916, ita `heri nudius tertius' significat statum priorem.