Arcana Coelestia (Potts) n. 7120

Previous Number Next Number See English 

7120. `Aggravetur servitium super viros': quod significet quod augenda sit impugnatio, constat ex significatione `aggravari' quod sit augeri; {1} ex significatione `servitii' cum dicitur ab illis qui per falsa infestant, quod sit intentio subjugationis, de qua n. 6666, 6670, 6671, ita impugnatio, nam per impugnationem subjugare intendunt; (m)et ex significatione `virorum' quod sint qui ab Ecclesia spirituali; {2}sunt duae voces in lingua originali {3}quae significant hominem, una est Adam, et altera Enosch; per hominem qui (t)vocatur Adam intelligitur {4}homo Ecclesiae caelestis; at per hominem qui {5}vocatur Enosch intelligitur homo Ecclesiae spiritualis; hic `viri' exprimuntur per Enosch quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali.(n) @1 i et$ @2 viri hic$ @3 exprimuntur per vocem, quae significat hominem virum; homo in illa lingua per binas voces exprimitur, per Adam et per Enosch$ @4 Antiquissima Ecclesia, quae coelestis;$ @5 Enosch dicitur, significatur Ecclesia spiritualis; hic viri hac voce nominantur, quia sermo est de illis qui ab Ecclesia spirituali; etiam per hominem qui Adam significatur bonum coeleste, per hominem autem qui Enosch significatur bonum veri spirituale, quod est bonum veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church