Arcana Coelestia (Potts) n. 7119

Previous Number Next Number See English 

7119. `Propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro': quod significet quod inde illis tanta cogitatio de tali cultu, constat ex significatione `clamare' quod hic sit cogitatio, per `dicere' enim et `loqui' significatur cogitatio, n. 2271, 2287, 7094, ideo etiam per `clamare,' sed per `clamare' cogitatio fortis et cum plena intentione faciendi, inde dicitur tanta cogitatio; {1} ex significatione `sacrificare Deo suo' quod sit cultus Domini, de qua n. 6905, 7101; sed quia Pharao dixit quod non nosset Jehovam, n. 7095, 7097, et quia Aegyptii aversati sunt sacrificia, n. 1343, tum quia Moscheh {2}dixit quod {3}abirent viam trium dierum in desertum, n. 6904, 7100, ideo {4} dicitur talis cultus. @1 i et$ @2 dixerit$ @3 irent$ @4 i quia a Pharaone$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church