Arcana Coelestia (Potts) n. 7161

Previous Number Next Number See English 

7161. `Quod putere fecistis odorem nostrum in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus': quod significet quod propter illa tanta aversatio sit obsequii nostri omnibus illis qui in falsis sunt, constat ex significatione `putere facere' quod sit aversatio, de qua sequitur; et ex significatione `odoris' quod sit perceptivum grati, de qua n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4626, (x)4628, 4748; et quia odor est perceptivum grati, est perceptivum fidei et charitatis, nam illa sunt grata, n. 1519, 4628, 4748; et quia illa sunt grata, est obsequium gratissimum, nam obsequium est ipsum bonum fidei et charitatis; inde est quod per `odorem' hic significetur obsequium. 2 Quia odor est id omne quod Domino gratum est, ita putor est id quod Domino ingratum est, proinde est putor aversatio et quoque abominatio; {1}etiam putor actualiter correspondet {2}aversationi et abominationi, quae sunt {3}falsi et mali; quia putor est id quod aversationis est, ideo quoque in Verbo {4}pro aversatione dicitur, ut apud Samuelem, Putidus factus est Israel apud Philistaeos, 1 Sam. xiii 4:

apud eundem, Achischus de Davide, quod putidum faciendo putidum se fecerit in populo suo, in Israele, 1 Sam. xxvii 12:

apud eundem, Cum viderent filii Ammonis quod putidi facti essent apud Davidem, 2 Sam. x 6:

apud eundem, Achitophel ad Abschalomem, ut audiat universus Israel, quod putidus factus sis apud patrem tuum, 2 Sam. xvi 21;

in illis locis `putidus' pro aversatione: apud Esaiam, Confossi {5}gentium projiciantur, et cadaverum earum ascendat putor, et montes liquescant sanguine, xxxiv 3;

`putor {6}' pro malo abominabili; similiter apud Amos iv 10; et apud Davidem, Ps. xxxviii 5, 6 [A.V. 4, 5]. 3 Quod `in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus' sit in perceptione omnium illorum qui in falsis sunt, constat ex significatione `oculorum' quod sit perceptio, n. 4339; et ex repraesentatione `Pharaonis {7}' quod sint qui in falsis, de qua n. 6651, 6679, 6683, 7107, 7110, 7126, (x)7142. Quod in oculis illorum dicatur fetere odor illorum, est quia omnes qui in falsis et malis sunt aversantur {8}bona, et vera illis putent. 4 Quod {9}putor sit illis qui in malis ei inde falsis sunt, patet manifeste ab infernis quae vocantur inferna cadaverosa, ubi sicarii et vindictae tenacissimi, et {10}ab infernis quae vocantur (x)excrementicia, ubi adulteri et qui pro fine habuerunt foedas voluptates; cum aperiuntur illa inferna, exhalantur inde fetores intolerabiles, {11} n. 4631, sed illi non sentiuntur nisi ab illis quibus interiora, quae sunt spiritus, aperta sunt; sed usque illi qui {12}in infernis illis sunt putores illos {13}appercipiunt gratos, et inde amant vivere in fetoribus illis, n. 4628; sunt enim sicut {14} illa animalia quae in cadaveribus et {15}excrementis degunt, et ibi {16}vitae suae jucundum habent; cum {17}illi extra sphaeram fetorum illorum veniunt, odores dulces et grati illis sunt taetri et maxime ingrati; ex his constare potest quomodo intelligendum quod illi qui in falsis sunt tantum aversentur illa quae {18}sunt legis Divinae, (c)et (t)inde doctrinae, quae repraesentantur per Moschen et Aharonem, de quibus dicitur (x)quod `fetere fecerint odorem illorum in oculis Pharaonis et in oculis servorum ejus.' @1 et quoque$ @2 abominationi et aversationi$ @3 mali et falsi$ @4 pro aversatione altered to loco aversationis$ @5 d genti i earum$ @6 i cadaverum$ @7 i et servorum ejus$ @8 bona et vera; imo bona et vera illis putent, quod$ @9 manifeste patet ab illis qui in infernis sunt, sunt enim inferna$ @10 sunt inferna$ @11 i videatur$ @12 ibi$ @13 percipiunt$ @14 i foeda$ @15 excrementitiis$ @16 vitam$ @17 autem$ @18 After inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church