Arcana Coelestia (Potts) n. 7162

Previous Number Next Number See English 

7162. `Ad dandum gladium in manum illorum ad occidendum nos': quod significet quod inde tantus illis ardor per falsa destruendi vera Ecclesiae, constat ex significatione `gladii' quod sit falsum pugnans et vastans {1}, de qua n. 2799, 6353, 7102; et ex significatione `occidere' quod sit destruere illa quae fidei et charitatis sunt, de qua n. 6767; quae fidei et charitatis sunt significantur per `filios Israelis,' de quibus dicitur quod occiderentur; nam essentialia Ecclesiae spiritualis, quae significatur per filios Israelis, n. (x)6637, sunt charitas et fides. @1 i vera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church