Arcana Coelestia (Potts) n. 719

Previous Number Next Number See English 

719. Quod per 'bestiam non mundam' significentur affectiones malae, constat ab illis quae de bestiis mundis prius dicta et ostensa sunt: 'mundae' dictae quia mites, bonae et utiles; 'non mundae' sunt quae contrariae, immites, malae, et inutiles, quarum genera et species sunt; in Verbo etiam exprimuntur per 'lupos, ursos, vulpes, sues,' et plures, et significantur per eas diversae cupiditates et malitiae. Quod hic dicatur quod in arcam quoque introducerentur 'immundae bestiae,' seu malae affectiones, ita res se habet, quod hic describatur homo hujus Ecclesiae quales erat, et quidem per 'arcam,' et sic per illa quae in arca, seu quae introducta sunt in arcam, hoc est, quae fuerunt apud hominem antequam regeneraretur; apud illum fuerunt vera et bona, quibus, antequam regeneratus, a Domino instructus et donatus est, nam absque veris et bonis nusquam aliquis regenerari potest; hic memorantur mala quae apud eum et significantur per 'bestias immundas': cum regeneratur homo, sunt mala quae discutienda, hoc est, quae resolvenda et temperanda per bona; nusquam enim aliquod malum actuale et hereditarium apud hominem ita discuti potest ut aboleatur, sed manet insitum, sed modo resolvitur et temperatur per bona a Domino ut non noceat et appareat, quod est arcanum adhuc incognitum: mala actualia sunt quae resolvuntur et temperantur, non ita mala hereditaria, quod etiam est res incognita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church