720. Quod per 'bina' significentur respective profana, ex significatione numeri istius constare potest. 'Binum vel duo' significant non solum conjugium {1}(et quando conjugium caeleste, est numerus sanctus), sed etiam significant idem ac sex, nempe sicut sex dies laboris se habent ad septimum quietis seu sanctum, ita duo ad tres; quare 'tertius dies' in Verbo accipitur pro 'septimo,' et fere simile involvit, ex causa resurrectionis Domini die tertio; inde quoque Adventus Domini in mundum et in gloriam, tum omnis adventus Domini, sicut per 'diem septimum,' etiam per 'diem tertium,' describitur; inde 'dies bini' qui antecedunt, non sunt sancti, sed respective profani, ut apud Hosheam, Ite et revertemur ad Jehovam, quia Ille sauciavit, et sanabit nos; percussit, et obligabit nos; vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, vi 1, 2:
et apud Zachariam, Erit in omni terra, dictum Jehovae, duae partes in ea exscindentur, exspirabunt; et tertia relinquetur in ea; et ducam tertiam partem per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, xiii 8, 9;
et quod argentum purissimum esset, cum purificatum septies, Ps. xii 7 [A.V. 6]. Ex quibus patet quod, sicut per 'septena' non significata sunt septena sed sancta, ita per 'bina' non significata sint bina sed respective profana; ita nusquam quod immundae bestiae seu malae ejus affectiones tam paucae fuerint respective ad mundas bestias seu bona, ut duo ad septem; cum apud hominem mala innumera sunt prae bonis. @1 Parentheses inserted, not in I.$