Arcana Coelestia (Potts) n. 7308

Previous Number Next Number See English 

7308. `Et consiste obviam illi juxta ripam fluminis': quod significet influxum secundum statum, constat ex significatione `consistere obviam' quod sit influxus; cum enim dicitur de lege Divina, quae repraesentatur per `Moschen' quod consisteret obviam illis qui in falsis et infestant, qui repraesentantur per `Pharaonem,' non aliud per `consistere obviam' {1} potest significari quam influxus et inde receptio, et sic apperceptio; et ex significatione `ripae fluminis' quod sit status falsi in quo essent qui infestabant; quod `flumen Aegypti' sit falsum, videatur n. 6693, hic falsum ex fallaciis, n. 7307; `ripa' autem, {2}quae est sicut continens, nam circuit et includit, est status illius falsi; unumquodvis enim habet suum statum, in quo et secundum quem illud est. @1 i in spirituali$ @2 quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church