Arcana Coelestia (Potts) n. 7309

Previous Number Next Number See English 

7309. `Et baculum qui versus in serpentem, accipe in manum tuam': quod significet potentiam priori similem, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia, de qua n. 4013, (x)4015, 4876, 4936, 7026; quod sit potentia priori similis, significatur per quod `(x)acciperet' baculum qui versus in serpentem'; et ex significatione `manus' quod etiam sit potentia, sed potentia spiritualis, ex qua potentia naturalis, quae est `baculus,' de quibus n. 6947, 7011.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church