Arcana Coelestia (Potts) n. 7344

Previous Number Next Number See English 

7344. `Quia non potuerunt bibere ex aquis fluvii': quod significet non applicationem ex meris falsis, constat ex significatione non posse bibere' quod sit non applicatio; quod `bibere' sit applicare, videatur mox supra n. 7343; et ex significatione `aquarum fluvii' quod sint falsa, de qua etiam supra n. 7307; quod (d)per `non posse bibere ex aquis fluvii' {1}significetur quod vera non applicari possint meris falsis, hoc est, falsificari per mera falsa, etiam sequitur ex sensu interno mox praecedentium, nempe `fodere aquas ad bibendum circum fluvium' quod sit investigare vera quae applicarent falsis. Quod vera non applicari falsis possint per mera falsa, est quia vera et falsa prorsus {2}opposita sunt, et opposita non applicari possunt nisi sint intermedia quae conjungunt; intermedia quae conjungant sunt fallaciae {3}sensuum externorum, et sunt quoque illa {4}quae in Verbo secundum apparentiam dicta (d)sunt; sit pro exemplo, quod nihil nisi quam bonum sit a Domino, et nusquam aliquod malum; hoc verum falsificatur per fallacias {5}, quod Dominus possit auferre malum si velit, ex omnipotentia, et quia non aufert, quod causa ejus sit ac ita etiam malum a Domino sit; ex {6}illis quae secundum apparentiam dicta sunt in Verbo, quod Jehovah seu Dominus irascatur, puniat, condemnet, conjiciat in infernum, cum tamen sunt ipsi qui in malo sunt qui hoc sibi faciunt, et inde sibi inducunt malum poenae, nam malum poenae et malum culpae in altera vita conjuncta sunt; similiter in innumeris aliis {7}. 1 significet 2 in opposito 3 quae sensuum 4 ex Verbo, quae in sensu literae sunt, 5 i, et per sensum literae Verbi, per fallacias 6 sensu literae Verbi 7 i, nam non datur aliquod verum, quod non falsificari potest


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church