7346. `Et impleti septem dies postquam percutere Jehovah fluvium': quod significet finem status illius postquam vera falsificata, constat ex significatione `septem dierum' quod sint integra periodus a principio ad finem, ita status plenus, de qua n. 728, 6508, simile ac septimana, n. 2044, 3845; ita `impleti septem dies' sunt finis periodi seu status illius; et a significatione `postquam percutere Jehovah fluvium' quod sit postquam falsificata sunt vera; quod enim percussus baculo Aharonis fluvius, et aquae factae sanguis, sit quod falsificata sint vera, videatur n. 7316, 7317, 7330, 7332.