7519. `Favillam fornacis': quod significet excitandi falsa cupiditatum per praesentiam apud illos qui infestant, constat ex significatione `favillae fornacis' quod sint falsa cupiditatum, de qua sequitur; quod sit excitatio per praesentiam apud illos qui infestant, constat ex illis quae in hoc versu sequuntur, nam dicitur quod `Moscheh spargeret illam versus caelum, in oculis Pharaonis'; per `in oculis' significatur praesentia, et per `Pharaonem' significantur illi qui infestant, ut {1} saepe ostensum. 2 Quomodo cum his se habet, absque revelatione (t)non sciri potest, sunt enim talia quae fiunt in altera vita, et non {2}nota sunt in mundo; spiritus mali seu infernales quamdiu remoti sunt et separati a caelo, hoc est, a bono amoris et {3} vero fidei quae ibi, tamdiu non sciunt quod in malis et {4} falsis sint, tunc enim falsa credunt esse vera, et mala esse bona; ast ut primum caelum propius ad illos accedit, hoc est, aliqua societas caelestis, {5}appercipiunt falsa et mala, verum enim fidei quod tunc influit dat illis {6}appercipere falsa, et bonum amoris quod influit dat illis {7}appercipere mala; etiam quo propius accedit caelum, seu quo praesentius influit bonum amoris et verum fidei ejus, (m)quia non sustinent illa, eo gravius a malis suis et a falsis {8} corripiuntur. 3 Ex his nunc constare potest cur mandatum est quod Moscheh `acciperet favillam fornacis et illam spargeret versus caelum' et quod `hoc faceret in oculis Pharaonis,' tum quod mandatum {9}quod ille `favillam spargeret versus caelum,' non autem Aharon; quod enim `spargeretur favilla versus caelum' significatur influxus caeli; per quod `hoc fieret in oculis Pharaonis' significatur (d)quod in praesentia illorum qui infestant; quod Moscheh hoc faceret et non Aharon, est quia verum immediate a Divino procedens illum effectum apud malos sistit, Moscheh enim est verum quod immediate a Divino procedit, et Aharon quod mediate, videatur n. 7010; ex his patet quid in sensu interno intelligitur per haec quae in hoc versu et in proxime sequentibus continentur, quod nempe sit ut excitentur spurca et foeda cupiditatum cum blasphemiis, quae significantur per `ulcus efflorescens pustulis'; excitantur {10}illa quando Divinum Verum influit et caelum propius accedit. 4 Quisque videre potest quod talia nequaquam {11}Moschi a Jehovah mandata fuissent nisi arcanum caeleste inesset, scilicet quod `Moscheh favillam fornacis acciperet et (x)illam spargeret versus caelum'; {12}talia media producendi effectum nusquam a Jehovah juberentur nisi continerent caeleste, cui correspondent; inde videri potest quale est Verbum, quod nempe arcanis plenissimum, sed arcanis quae non exstant in sensu litterae. 5 Quod `favilla fornacis' significet falsa cupiditatum, est quia favilla est ex combustis; quod comburitur, ut quoque ipse ignis, in Verbo in bono sensu significat bonum affectionum caelestium, at in opposito sensu malum cupiditatum infernalium; quod ignis illa significet, videatur n. 934, 1861, 2446, 4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324; et quod combustio (d)sit malum cupiditatum, n. 1297, 5215; inde est quod `favilla' significet falsa, nam falsa sunt ex malis cupiditatum; {13} quia mala cupiditatum significantur per `ignem,' etiam significantur per `fornacem,' est fornax continens quod saepius involvit simile cum contento. 6 Quod `fornax' illa significet, constat ab his locis: apud Malachiam, Ecce dies veniens ardens sicut fornax, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit illos dies veniens, non relinquet iis radicem et ramum, iii 19 [A.V. iv 1];
`ardens sicut fornax' pro cupiditatibus mali; {14}`inflammare illos' pro accendere cupiditatibus: in Libro Geneseos, 7 Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei, et vidit, et {15} ascendit fumus, sicut fumus fornacis, xix 28;
`fumus fornacis' pro falsis ex malis cupiditatum, `Sodoma' enim est malum cupiditatum ex amore sui, et `Amora' est falsum inde, n. 2220, 2246, 2322: apud Johannem, E puteo abyssi ascendit fumus, sicut fumus fornacis, Apoc. ix 2;
`fumus fornacis' similiter pro falsis ex malis cupiditatum; `puteus abyssi' pro inferno: apud Matthaeum, 8 Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis, xiii 41, 42;
`caminus ignis' pro malis cupiditatum; ignis enim cupiditatum est qui in Verbo intelligitur per `ignem inferni'; amores etiam non aliud sunt quam ignes vitae; continuum {16}amoris est cupiditas: apud Nahum, 9 Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum, et calca lutum, repara fornacem latericiam; ibi comedet te ignis, exscindet te gladius, iii 14, 15;
`intrare in caenum' pro in falsum, `calcare lutum' pro malum, n. (x)6669; `fornax latericia' pro falsis quae fingunt, (m){17}et injiciuntur a malis,(n) n. 1296, (x)6669, 7113; `ignis' {18}pro cupiditate mali, n. 1861, 2446, 5071, 5215, 6832, 7324; {19}`gladius' pro falsitate, n. 4499: apud Jeremiam, 10 Sume in manum tuam lapides magnos, et absconde illos in argilla in fornace latericia, quae ad ostium domus Pharaonis in Thachpancheso, in oculis virorum Judaeorum, et dic ad illos, Ecce, Ego mittens et accipiam Nebuchadnezarem regem Babelis et ponam thronum illius super lapides hos, quos abscondi, ita ut extendat tentorium suum super illis; veniet et percutiet terram Aegypti, xliii 9, 10 [, 11];
quid haec significant nec sciri {20}potest absque sensu interno; `lapides magni' sunt falsa; `fornax latericia' est cupiditas falsi ex malo; `Nebuchadnezar rex Babelis' est vastator veri et boni; quod `thronus ejus et tentorium {21} super his lapidibus esset' est quod regnare faciet falsa; `terra Aegypti quam percutiet' est mens naturalis. @1 i prius$ @2 manifesta$ @3 i a$ @4 i in$ @5 tunc percipiuntur$ @6 appercipere altered to percipere$ @7 percipere$ @8 i fortius$ @9 sit Moschi, ut ille favillam spargeret versus coelum, non autem Aharon; per Moschen enim repraesentatur Verum quod immediate procedit a Divino, et quia verum etiam significatur bonum, nam Verum Divinum procedit a Divino Bono; per quod$ @10 et apparent quando coelum propius accedit et influit$ @11 After Jehovah$ @12 sed quia mandata sunt, patet manifeste, quod singula involvant arcana, nempe quod esset favilla ex fornace, quam quod spargeret illam versus coelum: et hoc a Mosche non ab Aharoni$ @13 i inde enim existunt; et$ @14 quare dicitur quod inflammabit illos$ @15 i ecce$ @16 amorum$ @17 quae$ @18 quod cupiditas$ @19 exscindet te gladius pro quod falsitas$ @20 possunt$ @21 i ejus$