7520. `Et spargat illam Moscheh versus caelum': quod significet quod falsa ista illis in caelo ostensa, constat ex significatione `favillae' quod sint falsa, de qua sequitur; et ex significatione `spargere versus caelum' quod sit ostendere ista illis qui in caelo; quod `spargere' sit ostendere, patet, nam inde apparitio; per `caelum' in sensu interno intelligitur caelum angelicum. Quid haec significant, patet ab illis quae mox supra n. (x)7519 dicta sunt, quod nempe per verum a Divino, quod repraesentatur per `Moschen,' falsa cupiditatum illorum qui infestant, ostensa et manifestata sint caelo, unde praesentia ejus, et ex praesentia existentia talium apud malos, quae {1}significantur per `ulcus efflorescens pustulis.' Quod `favilla' sit falsum, confirmari potest ex locis ubi cinis nominatur, nam cinis ex simili origine est, et inde simile `cum favilla' significat; ut apud Esaiam xliv 15, 20, lviii 5; Jer. (x)vi 26; Ezech. xxvii 30, xxviii 18; Jon. iii 6; Ps. cii 10, 11; Hiob. ii 8, xxx 19. @1 significatur$