7650. `Et respexit et exivit a cum Pharaone': quod significet privationem apperceptionis et separationem, constat ex repraesentatione `Moschis,' de quo dicitur quod `respexit et exivit,' quod sit verum a Divino, et a repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant, de quibus supra n. 7631; ex significatione `respicere' quod sit privatio apperceptionis, {1}privatur enim homo apperceptione cum verum a Divino respicit seu avertit se, hoc est, cum homo avertit se ab illo; et a significatione `exire' quod sit separatio, {2}de qua n. 6100, 7404. @1 haec enim sit$ @2 ut$