7651. Vers. 7-11. Et dixerunt servi Pharaonis ad illum, Quousque erit hoc nobis ad laqueum? dimitte viros, et serviant Jehovae Deo illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus? Et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixit ad illos, Ite, servite Jehovae Deo vestro; quis et quis eunt? Et dixit Moscheh, Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus, cum filiis nostris et cum filiabus nostris, cum grege nostro et cum armento nostro ibimus, quia festum Jehovae nobis. Et dixit ad illos, Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum; videte quod malum apud facies vestras. Non ita, ite quaeso juvenes, et servite Jehovae, quia hoc vos quaeritis; et expulit illos ex faciebus Pharaonis. `Et dixerunt servi Pharaonis ad illum' significat admonitionem ab illis qui in timore {1}: `Quousque erit hoc nobis ad laqueum?' significat quod sic caperentur a malo suo: `dimitte viros, et serviant Jehovae Deo illorum' significat quod consultum sit relinquere illos ut colant Dominum Deum suum: `an nondum scis quod pereat Aegyptus?' significat (m)quod ex factis sciri possit quod omnes qui simplices illos lacessunt dejiciantur in infernum, unde nulla evasio:(n) `et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem' significat praesentiam veri Divini inde: `et dixit ad illos' significat inclinationem: `Ite, servite Jehovae Deo vestro' significat quod relinquentur ut colant Dominum: `quis et quis eunt?' significat num remanerent aliqui: `et dixit Moscheh' significat responsum: `Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus' significat simplices et sapientes: `cum filiis nostris et cum filiabus nostris' significat qui in affectione veri et (d)in affectione boni: cum grege nostro et cum armento nostro ibimus' significat qui in bono interiore et exteriore: `quia festum Jehovae nobis' significat cultum Domini omnibus et singulis: `et dixit ad illos' significat subsannationem: `Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum' significat sicut Dominus apud illos foret si relinquantur: `videte quod malum apud facies vestras' significat in desiderio non bonum: `non ita' significat negationem: `ite quaeso juvenes, et servite Jehovae' significat quod relinquentur qui in veris (x)confirmatis, ut colant Dominum: `quia hoc vos quaeritis' significat quod sic habeant quod volunt: `et expulit illos ex faciebus Pharaonis' significat quod voluntas infestantium prorsus contrariaretur vero Divino. @1 i sunt$