7662. `Cum filiis nostris et cum filiabus nostris': quod significet qui in affectione veri et in affectione boni, constat ex significatione `filiorum' quod sint vera quae Ecclesiae, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, ita affectiones {1}, quia vera absque affectione non sunt aliquid; et ex significatione `filiarum' quod sint bona, de qua n. 489-491, ita affectiones boni, n. 2362, 3963. @1 i veri$