7663. `Cum grege nostro et cum armento nostro ibimus': quod significet qui in bono interiore et exteriore, constat ex significatione `gregis' quod sit bonum interius, et `armenti' quod sit bonum exterius, de qua n. 5913, 6048. Per verba in hoc versu, quod `irent cum pueris et senibus, cum filiis et filiabus, ac cum grege et armento' intelligitur in sensu interno omne quod est Ecclesiae, tam externae quam internae; quae Ecclesiae externae sunt intelliguntur per `pueros, {1} filios, et {1} armentum,' et quae internae per `senes, filias, et gregem'; nam `senes' sunt sapientiae, `filiae' affectiones boni, et `grex' ipsum bonum; haec sunt Ecclesiae internae; at `pueri' sunt simplicitates, `filii' affectiones veri, et `armentum' bonum externum; haec sunt Ecclesiae externae. @1 i per$