Arcana Coelestia (Potts) n. 7695

Previous Number Next Number See English 

7695. `Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem': quod significet timorem tunc pro vero a Divino, constat ex significatione `festinare' quod sit ex timore, omnis enim festinatio existit ab affectione aliqua excitata, hic {1}ex affectione timoris, ut patet a Pharaonis verbis, `Peccavi Jehovae Deo vestro et vobis; supplicate ut removeat a me tantum mortem hanc'; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant, de qua saepius; et ex repraesentatione `Moschis et Aharonis' quod {2}sint verum a Divino, `Moscheh' internum et (x)`Aharon' externum, de qua n. 7089, 7382. @1 d ex i ab$ @2 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church