Arcana Coelestia (Potts) n. 7711

Previous Number Next Number See English 

7711. `Et erit caligo super terra Aegypti': quod significet omnimodam privationem veri et boni, constat ex significatione `caliginis' quod sit omnimoda privatio veri et boni. In Verbo passim nominantur `tenebrae,' et quoque simul `caligo,' ac ibi `tenebrae' praedicantur de falso, (c)ac `caligo' de malo simul; sed vox per quam in hoc {1}versu exprimitur caligo significat tenebras {2}densissimas, per quas in sensu interno {3}significantur talia falsa quae ex malo scaturiunt; talia falsa existunt apud illos qui ab Ecclesia fuerunt, ac vitam mali contra praecepta fidei, quae sciverunt, {4}vixerunt; malum ex quo falsa illa scaturiunt est contra Ecclesiam, contra caelum, et contra Dominum, ita e diametro contra bonum et verum; hic status nunc per `caliginem' describitur. 2 Quod in Verbo et `tenebrae' et `caligo' simul nominentur, et quod `tenebrae' ibi sint privatio veri et `caligo' privatio tam veri quam boni, constare potest ab his locis: apud Esaiam, Procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia; exspectamus lucem, sed ecce tenebrae, et splendores, sed in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie, sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, lix 9, 10;

`procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia' pro quod non sit verum nec bonum; quod `judicium' praedicetur de vero et `justitia' de bono, videatur n. 2235, 3997; `exspectare lucem' pro verum, et `exspectare splendores' pro bonum veri, nam splendor (x)lucis est a bono; {5} quod `tenebrae' ibi opponantur `luci' ac `judicio,' ita vero, et `caligo' `splendori' et `justitiae,' ita bono, patet; {6}quare `tenebrae' sunt privatio veri, et `caligo' privatio tam {7}veri quam boni: {8} apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, non splendor illi? v 20;

similiter: apud Joelem, Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ii 2:

3 apud Zephaniam, Dies Jehovae, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, i 15;

`tenebrae' pro privatione veri, et `caligo' pro privatione et veri et boni; si caligo non aliud significaret quam tenebrae, foret repetitio inanis, {9}quod procul abest a Verbo sancto; commune est quod binae expressiones unius rei sint in Verbo, quarum una se refert ad verum seu falsum, altera ad bonum seu malum: pariter apud Esaiam, Ad terram spectabit, et ecce angustia et tenebrae, obscuratus angustia, et caligine impulsus, viii 22:

`tenebrae' quoque {10}significant ignorantiam' veri, qualis est apud gentes, et `caligo' {10}ignorantiam boni, apud Esaiam, Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18:

apud eundem, Si animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10;

quod `tenebrae' sint falsa, videatur {11} n. 7688. @1 loco$ @2 caliginosas$ @3 intelliguntur densissima$ @4 vixerant but S first wrote and d vixerunt before contra and again after sciverunt$ @5 i inde patet$ @6 ita$ @7 boni quam veri$ @8 Alongside this is a list of quotations from the Word which each contain caligo, seven of the quotations being used in this . The others are Esai. lx 2; Jer. ii 31; Ps. xci 5, 6. After the quotation from Amos is written tenebrae respondent luci, caligo splendor, splendor lucis est a bono. After the quotation from Esai. lx 2 is written caligo araphal. At the foot of the list is aphal, ab occidit sol, arab., which refers to the quotation from Ps. xci.$ @9 sed in Verbo$ @10 pro ignorantia$ @11 i supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church