Arcana Coelestia (Potts) n. 7712

Previous Number Next Number See English 

7712. `Et palpabit caligine': quod significet densitatem falsi ex malo, constat ex significatione `palpare caligine' quod {1}sit quod falsa ex malo tam densa sint ut non aliquid veri et boni nosci possit; (s)sed si inquiritur, est sicut qui in caligine palpat, ac offendit et impellit ubivis; quare {2}apud Esaiam `caligo' vocatur `caligo impulsus,' viii 22, et describitur apud eundem, In caliginibus ambulamus, palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, lix 9, 10. (s) @1 falsum et malum tam densa sint ut nequaquam nosci possit aliquid veri et boni; quando enim plane creditur quod malum sit bonum malum, tunc dicitur homo palpare in caligine$ @2 After impulsus,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church