Arcana Coelestia (Potts) n. 7719

Previous Number Next Number See English 

7719. `Et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum': quod significet quod illis qui ab Ecclesia spirituali esset illustratio in mente illorum ubivis, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ex significatione `lucis' quod sit illustratio; lux enim quae a Domino illuminat intellectum, nam in luce illa est intelligentia et sapientia, videatur n. 1521, 1524, 1619-1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3636, 3643, 3993, 4302, 4408, 4413, 4415, 5400, 6608; et ex significatione `habitationum' quod sint illa quae mentis sunt; per `domum' enim significatur mens hominis, n. 3538, 4973, 5023, 7353; et per cubicula' interiora ejus, n. 7353; {1} `habitationes' autem omnia quae mentis; etiam `habitare' in sensu interno significat vivere, n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051, inde `habitationes' sunt ubi illa quae vitae sunt, hoc est, ubi illa quae intelligentiae et sapientiae, quae quod sint mentis notum est; (s)etiam in altera vita in habitationibus seu mansionibus angelorum est lux secundum intelligentiam et sapientiam mentis illorum; et quantum illis est lux, tantum illis qui in opposito sunt, qui sunt qui infestarunt, est caligo. @1 i per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church