Arcana Coelestia (Potts) n. 7720

Previous Number Next Number See English 

7720. Vers. 24 ad fin. Et vocavit Pharao ad Moschen, et dixit, Ite, servite Jehovae; tantum grex vester et armentum vestrum subsistet; etiam infans vester ibit cum vobis. Et dixit Moscheh, Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta, et faciemus Jehovae Deo nostro. Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis, non relinquetur ungula, quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro, et nos non scimus quo serviemus Jehovae, usque dum venimus illuc. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non voluit dimittere illos. Et dixit illi Pharao, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris. Et dixit Moscheh, Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas. `Et vocavit Pharao ad Moschen' significat praesentiam legis Divinae: `et dixit, Ite, servite Jehovae' significat quod relinquendi ut colant Dominum Deum suum: `tantum grex vester et armentum vestrum subsistet' significat sed non ex bono: `etiam infans ibit cum vobis' significat quod ex vero: `et dixit Moscheh' significat responsum: `Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta' significat quod relinquent omnia per quae cultus fiet: `et faciemus Jehovae Deo nostro' significat qui acceptus Domino: `et etiam pecus nostrum ibit cum nobis' significat quod ex bono veri: `non relinquetur ungula' significat quod non aliquid veri ex bono deerit: `quia de illo accipiemus ad serviendum Jehovae Deo nostro' significat quod ex illo coletur Dominus: `et nos non scimus quo serviemus Jehovae Deo nostro' significat quod ignotum quo peragetur cultus: `usque dum venimus illuc' significat priusquam remoti sint ab illis qui in meris falsis ex malo: `et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis' significat quod se obstinarent contra Divinum: `et non voluit dimittere illos' significat quod non eis animus relinquendi illos: `et dixit illi Pharao' significat excandescentiam irae tunc contra verum Divinum: `Abi ab apud me' significat quod de illo nihil scire vellet: `cave tibi ne addas videre facies meas' significat (d)quod non intraret in {1}eorum animum: `quia in die videre te facies meas morieris' significat quod si intraret in animum, exstirparetur: `et dixit Moscheh' significat responsum: `Recte locutus es' significat quod ex vero ita sit: `non addam amplius videre facies tuas' significat quod verum Divinum non amplius intrabit in animum. @1 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church