Arcana Coelestia (Potts) n. 7966

Previous Number Next Number See English 

7966. `Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur': quod significet statum primum veri ex bono, in quo nihil falsi, constat ex significatione `massae' quod sit verum ex bono; per `farinam' enim et `similaginem' significatur verum, per `massam' quae inde {1} veri bonum, et per panem qui ex massa' significatur bonum amoris; cum per panem (m)significatur bonum amoris, per reliqua, nempe per massam et per farinam, significantur in suo ordine {2}bona et vera; quod `panis' sit bonum amoris, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915;(n) et ex significatione `antequam fermentaretur' quod sit in quo nihil falsi; quod `fermentum' sit falsum, videatur supra n. 7906. 2 Quod hic status primus sit, nempe {3}cum liberati, patet, quia dicitur quod `populus portavit massam illam,' ita cum exirent; status autem secundus describitur vers. seq. 39, per quod {4}coxerint massam quam eduxerunt ex Aegypto, placentas azymas, quia non fermentata, per quae significatur quod ex vero boni iterum produceretur bonum in quo nihil falsi; sunt hi bini status in quibus illi qui ab Ecclesia spirituali, {5}cum in bono, tenentur a Domino: primus quod ex bono quod voluntatis videant et cogitent verum; alter {6}quod ex conjugio illo boni et veri producant vera quae per velle illa et facere illa iterum fiunt bona, et sic porro continue; sunt veri tales productiones et derivationes apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; hoc in mundo spirituali sistitur repraesentative sicut arbor cum foliis et {7} fructibus; folia ibi sunt vera, fructus sunt bona veri, {8}semina sunt ipsa bona ex quibus reliqua.(n) @1 i significatur$ @2 vera et bona$ @3 liberationis$ @4 coxerunt$ @5 Before illi$ @6 est, ut$ @7 i cum$ @8 ipsa semina sunt intima bona$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church