Arcana Coelestia (Potts) n. 7967

Previous Number Next Number See English 

7967. `Mactrae illorum ligatae in vestibus illorum': quod significet jucunda affectionum adhaerentia veris, constat ex significatione `mactrarum' quod sint jucunda affectionum, de qua n. 7356; ex significatione `ligari' quod sit adhaerere; et ex significatione `vestium' quod sint vera, de qua n. 1073, 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6918. Quid jucunda affectionum adhaerentia veris, dicendum: omnia vera quae apud hominem intrant conjuncta sunt cum aliquo jucundo, nam vera absque jucundo non sunt alicujus vitae; ex jucundis quae conjuncta veris, cognoscitur quomodo se habet cum veris apud hominem; si {1}jucunda malarum affectionum sunt, tunc male se habet; si autem {2}jucunda bonarum affectionum, bene se habet; angeli enim qui apud hominem influunt continue cum affectionibus bonis, ac tunc excitant vera quae illis conjuncta sunt; similiter vicissim, si vera bonis affectionibus {3}non conjuncta sunt, tunc in vanum laborant angeli {4}excitare illa quae fidei et charitatis (d)sunt {5}. Ex his constare potest quid intelligitur per jucunda affectionum adhaerentia veris, quae significantur per quod `mactrae ligatae in vestibus illorum.' @1 malae affectiones$ @2 bonae affectiones$ @3 Before bonis$ @4 After charitatis$ @5 i nam si affectiones malae adjunctae sunt, tunc vera, quibus adhaerent, excitantur a malis spiritibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church