7972. `Et profecti filii Israelis {1}de Raamses ad Succoth': quod significet statum primum discessionis et quale, constat ex significatione `proficisci' quod sint vitae ordo et instituta, de qua n. 1293, 3335, 4882, 5493, (x)5605; inde `profectiones filiorum Israelis,' de quibus in Exodo, sunt status vitae et eorum mutationes a primo ad ultimum; hic itaque per `profectionem a Raamses ad Succoth' significatur status primus et ejus quale; {2}nomina enim locorum, sicut etiam personarum, omnia significant res et earum quale, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, 3422, 4298, 4310, 4442, (x)5095, 6516 {3}. @1 a AI$ @2 quod nomina personarum et locorum in Verbo, omnia significent$ @3 i, hic itaque per Raamses ad Succoth statum primum discessionis, et quale$