Arcana Coelestia (Potts) n. 7973

Previous Number Next Number See English 

7973. Quasi sescenta milia peditum virorum': quod significet omnia veri et boni fidei in uno complexu, constat ex significatione numeri `sescentorum milium' quod sint omnia fidei in uno complexu, exsurgit enim hic numerus ex sex et quoque ex duodecim, et duodecim significant omnia fidei et charitatis, n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; inde est quod filii {1}Jacobi fuerint duodecim, et quod posteri illorum distincti in totidem tribus, et quoque quod a Domino assumpti sint duodecim discipuli, ut nempe {2}repraesentarent omnia fidei et charitatis; de tribubus, videatur n. 3858, 3862, (x)3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6640, 7836, 7891; de discipulis, n. 3354, 3488, 5858 fin., 6397; quod hic `sescenta milia' significent similia, 2 est quia numerus major et minor, seu multiplicatus ac divisus, simile {3}involvit cum simplicibus ex quibus, n. 5291, 5335, (x)5708; hoc patet manifeste ex numero duodecim, hic sive divisus sit in sex, vel multiplicatus in septuaginta duo, vel in 144, hoc est, duodecim in duodecim, vel in 12000, vel in 144000, simile significat, ut 144000 apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quattuor milia, obsignati ex omni tribu Israelis; ex tribu unaquavis duodecim milia, Apoc. vii 4, 5, seq.;

hic per `filios Israelis' non intelliguntur filii Israelis, {4} non per `tribus' tribus, nec per `numerum' numerus, sed talia quae sunt in sensu interno, {5}nempe omnia fidei et charitatis, {6}et sic per unamquamvis tribum in specie, unum genus vel una classis, secundum illa quae ad Gen. xxix et xxx explicata sunt: similiter apud eundem, 3 Ecce Agnus stans super monte Sionis, et cum Ipso 144000 habentia nomen Patris Ipsius scriptum super frontibus suis; canebant canticum novum coram throno, et nemo poterat discere canticum nisi 144000 empti de terra; hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno, xiv 1, 3, 4;

ex hac descriptione patet quod qui in {7} charitate sunt intelligantur per 144000; et quoque patet quod numerus ille modo designet statum et quale; numerus enim ille designat simile cum duodecim, nam existit ex 12000 {8}et 12 in se multiplicatis: similiter ac numerus minor 144, qui est duodecies duodecim, apud eundem, 4 Mensus est murum sanctae Hierosolymae descendentis a Deo e caelo, 144 cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 2, 17;

quod `murus sanctae Hierosolymae' non sit murus in sensu spirituali sed quod sit verum fidei defendens illa quae Ecclesiae, videatur n. 6419; inde quoque dicitur fuisse illum `144 cubitorum'; quod ita sit, manifeste patet, nam dicitur quod `mensura illa sit hominis, hoc est, angeli'; per `hominem' et per `angelum' significatur omne veri et boni fidei; 5 et quoque patet ex duodecim lapidibus pretiosis ex quibus fundamentum muri, et ex duodecim portis, quarum unaquaevis erat margarita, ibid. vers. 19-21; per `lapides' enim `pretiosos' significantur vera fidei quae ex bono charitatis, n. 643, 3720, 6426; similiter per `portam' et quoque per `margaritam'; inde nunc constat quod numerus minor et major (t)involvat simile cum numero simplici ex quo {9}ille; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175. 6 Ex his nunc videri potest quod numerus `sescentorum milium virorum' exeuntium ex Aegypto significet etiam talia; quod hic numerus talia significet, vix aliquis credere potest ex causa quia historicum est, ac omne historicum mentem in sensu externo continenter tenet et a sensu interno abstrahit; sed usque numerus ille etiam talia significat, nam ne quidem est vocula, immo nec unum iota aut unus apex in Verbo qui non in se sanctus est, quia in se sanctum involvit; quod in solo historico non sanctum sit, nullus non videt. @1 Israelis distincti fuerint in duodecim tribus$ @2 After charitatis$ @3 involvat$ @4 i et$ @5 per numeros illos intelliguntur$ @6 per quamvis$ @7 i fide et$ @8 in$ @9 ita quod sexcenta millia virorum exeuntium ex Aegypto, involvant etiam talia; quod hic numerus talia involvat, vix aliquis credere potest, ex causa quia historicum est, ac historicum in Verbo mentem in se tenet, et a sensu interno abstrahit, sed usque talia significant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church