7976. `Ascendit cum illis': quod significet quae adjuncta, constat ex significatione `ascendere cum illis' cum dicitur de bonis et veris, quod sit quod {1} adjuncta, nam vera et bona non genuina separantur quidem a bonis et veris genuinis apud hominem spiritualem, sed non auferuntur; remanent adjuncta a latere quo rejecta, n. 7975 fin. Similiter se habet cum Ecclesia Domini inter gentes {2}quibus vera non genuina; illae in caelo etiam adjunctae sunt illis qui in veris et bonis genuinis sunt. @1 i sunt$ @2 ubi non vera genuina; (m)sunt in coelo adjunctae illis qui in bonis genuinis sunt(n)$