Arcana Coelestia (Potts) n. 7977

Previous Number Next Number See English 

7977. `Et grex et armentum acquisitio gravis valde': quod significet bonum acquisitum per verum, interius et exterius, copia multa, constat ex significatione `gregis' quod sit bonum interius, et ex significatione `armenti' quod sit bonum exterius, de quibus n. 2566, 5913, 6048, 7960; quod acquisitum sit, significatur per `acquisitionem'; omne enim bonum apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt acquisitum est per verum; nam absque vero quod fidei non sciunt quid verum spirituale nec quid bonum spirituale; verum quidem civile, tum verum morale, et eorum bona, scire possunt quia haec sunt congrua {1}rebus quae in mundo, inde quoque illorum perceptionem habent; at verum spirituale et bonum ejus non illis quae in mundo congrua sunt, immo in pluribus prorsus ab illis {2}abeunt, quare de illis instruendi sunt. Haec dicta sunt ut sciatur quod omne bonum apud illos qui ab Ecclesia spirituali sunt acquirendum sit per verum; quod `gravis valde' sit copia multa, patet. @1 illis$ @2 dissentiunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church