8339. `In tympanis et choreis': quod significet celebrationem ex gaudio et laetitia, constat ex significatione `tympani' quod praedicetur de affectione boni spiritualis, seu de bono veri, et quod significet ejus jucundum seu gaudium, de qua mox supra n. 8337; et ex significatione `choreae' quod praedicetur de affectione veri spiritualis {1}, et quod significet ejus amoenum seu laetitiam, de qua sequitur. Antiquis temporibus testificata fuit laetitia cordis non modo per instrumenta {2}musica et per cantus, sed etiam per choreas; gaudia enim cordis seu interiora {3}in corpore {4}erumpebant in varios actus, ut in cantus et quoque in choreas; quia antiquis temporibus laetitiae quae reliquis praecelluerunt fuerunt laetitiae spirituales, hoc est, ex affectionibus {5} amorum spiritualium, quae fuerunt boni et veri, ideo quoque tunc licuit cantibus et harmoniis musicis adjungere choreas, et sic quoque his modis {6}testificari gaudium; inde est quod `choreae' in Verbo memorentur, et per illas significantur laetitiae affectionum veri seu fidei ex bono seu charitate, ut apud Jeremiam, Denuo adornabis tympana tua, et exibis in (x)choream ludentium. Fiet anima illorum sicut hortus irriguus, et non addent dolere amplius, tunc laetabitur virgo in chorea, et adolescentes et senes simul, xxxi 4, 12, 13:
apud eundem, {7}Cessabit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra, Threni v 15:
apud Davidem, Convertisti luctum meum in choream mihi, Ps. xxx 12 [A.V. 11]:
apud eundem, Laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallent (x)Ipsi, Ps. cxlix 3, cl 4;
quod etiam gentiles in cultu suo divino {8}luserint et egerint choreas, constat in Exod. xxxii 6, 19. 2 Gaudium et laetitia dicitur, quia `gaudium' in Verbo praedicatur de bono {9}et `laetitia' de vero; inde in Verbo pluries dicitur gaudium et laetitia, utrumque simul, ut apud Esaiam, Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, xxii 13:
apud eundem, Gaudium et laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, xxxv 10:
apud eundem, Gaudium et laetitia invenietur in Zione, confessio et vox cantus, li 3, 11:
apud Jeremiam, Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae, (x)xxxiii 11:
apud Sachariam, Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et laetitiam, viii 19:
apud Davidem, Audire facies me gaudium et laetitiam, Ps. li 10 [A.V. 8];
in his locis quia `gaudium' praedicatur de bono et `laetitia' de vero, utrumque dicitur, alioquin fuisset una vox satis; talis est locutio sancta quae in Verbo, ex causa ut in singulis ibi sit conjugium caeleste, hoc est, boni et veri, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 4138 fin., 5138, 5502, 7945. @1 i seu veri fidei$ @2 musices$ @3 in altered to e$ @4 erumpunt$ @5 i quae$ @6 celebrare Deum; inde quoque choreae etiam in Verbo memorantur, et per illas ibi significantur laetitiae affectionum veri fidei$ @7 Cessavit$ @8 luderent seu agerent$ @9 at$